Leviticus 13

locutus est Dominus ad Mosen et Aaron dicens
homo in cuius carne et cute ortus fuerit diversus color sive pustula aut quasi lucens quippiam id est plaga leprae adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum quemlibet filiorum eius
qui cum viderit lepram in cute et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem leprae humiliorem cute et carne reliqua plaga leprae est et ad arbitrium eius separabitur
sin autem lucens candor fuerit in cute nec humilior carne reliqua et pili coloris pristini recludet eum sacerdos septem diebus
et considerabit die septimo et siquidem lepra ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos rursum includet eum septem diebus aliis
et die septimo contemplabitur si obscurior fuerit lepra et non creverit in cute mundabit eum quia scabies est lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit
quod si postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae iterum lepra creverit adducetur ad eum
et inmunditiae condemnabitur
plaga leprae si fuerit in homine adducetur ad sacerdotem
et videbit eum cumque color albus in cute fuerit et capillorum mutarit aspectum ipsa quoque caro viva apparuerit
lepra vetustissima iudicabitur atque inolita cuti contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet quia perspicue inmunditia est
sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem carnem a capite usque ad pedes quicquid sub aspectu oculorum cadit
considerabit eum sacerdos et teneri lepra mundissima iudicabit eo quod omnis in candorem versa sit et idcirco homo mundus erit
quando vero caro vivens in eo apparuerit
tunc sacerdotis iudicio polluetur et inter inmundos reputabitur caro enim viva si lepra aspergatur inmunda est
quod si rursum versa fuerit in alborem et totum hominem operuerit
considerabit eum sacerdos et mundum esse decernet
caro et cutis in qua ulcus natum est et sanatum
et in loco ulceris cicatrix apparuerit alba sive subrufa adducetur homo ad sacerdotem
qui cum viderit locum leprae humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem contaminabit eum plaga enim leprae orta est in ulcere
quod si pilus coloris est pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior recludet eum septem diebus
et siquidem creverit adiudicabit eum leprae
sin autem steterit in loco suo ulceris est cicatrix et homo mundus erit
caro et cutis quam ignis exuserit et sanata albam sive rufam habuerit cicatricem
considerabit eam sacerdos et ecce versa est in alborem et locus eius reliqua cute humilior contaminabit eum quia plaga leprae in cicatrice orta est
quod si pilorum color non fuerit inmutatus nec humilior plaga carne reliqua et ipsa leprae species fuerit subobscura recludet eum septem diebus
et die septimo contemplabitur si creverit in cute lepra contaminabit eum
sin autem in loco suo candor steterit non satis clarus plaga conbustionis est et idcirco mundabitur quia cicatrix est conbusturae
vir sive mulier in cuius capite vel barba germinarit lepra videbit eos sacerdos
et siquidem humilior fuerit locus carne reliqua et capillus flavus solitoque subtilior contaminabit eos quia lepra capitis ac barbae est
sin autem viderit et locum maculae aequalem vicinae carni et capillum nigrum recludet eos septem diebus
et die septimo intuebitur si non creverit macula et capillus sui coloris est et locus plagae carni reliquae aequalis
radetur homo absque loco maculae et includetur septem diebus aliis
si die septimo visa fuerit stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua mundabit eum lotisque vestibus mundus erit
sin autem post emundationem rursus creverit macula in cute
non quaeret amplius utrum capillus in flavum colorem sit commutatus quia aperte inmundus est
porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum
vir et mulier in cuius cute candor apparuerit
intuebitur eos sacerdos si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute sciat non esse lepram sed maculam coloris candidi et hominem mundum
vir de cuius capite capilli fluunt calvus ac mundus est
et si a fronte ceciderint pili recalvaster et mundus est
sin autem in calvitio sive in recalvatione albus vel rufus color fuerit exortus
et hoc sacerdos viderit condemnabit eum haut dubiae leprae quae orta est in calvitio
quicumque ergo maculatus fuerit lepra et separatus ad arbitrium sacerdotis
habebit vestimenta dissuta caput nudum os veste contectum contaminatum ac sordidum se clamabit
omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra
vestis lanea sive linea quae lepram habuerit
in stamine atque subtemine aut certe pellis vel quicquid ex pelle confectum est
si alba aut rufa macula fuerit infecta lepra reputabitur ostendeturque sacerdoti
qui consideratam recludet septem diebus
et die septimo rursus aspiciens si crevisse deprehenderit lepra perseverans est pollutum iudicabit vestimentum et omne in quo fuerit inventa
et idcirco conburetur flammis
quod si eam viderit non crevisse
praecipiet et lavabunt id in quo lepra est recludetque illud septem diebus aliis
et cum viderit faciem quidem pristinam non reversam nec tamen crevisse lepram inmundum iudicabit et igne conburet eo quod infusa sit in superficie vestimenti vel per totum lepra
sin autem obscurior fuerit locus leprae postquam vestis est lota abrumpet eum et a solido dividet
quod si ultra apparuerit in his locis quae prius inmaculata erant lepra volatilis et vaga debet igne conburi
si cessaverit lavabit ea quae pura sunt secundo et munda erunt
ista est lex leprae vestimenti lanei et linei staminis atque subteminis omnisque supellectilis pelliciae quomodo mundari debeat vel contaminari