Job 4

respondens autem Eliphaz Themanites dixit
si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt
tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt
porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae
stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir
ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem
quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia