Job 39

numquid nosti tempus partus hibicum in petris vel parturientes cervas observasti
dinumerasti menses conceptus earum et scisti tempus partus earum
incurvantur ad fetum et pariunt et rugitus emittunt
separantur filii earum pergunt ad pastum egrediuntur et non revertuntur ad eas
quis dimisit onagrum liberum et vincula eius quis solvit
cui dedi in solitudine domum et tabernacula eius in terra salsuginis
contemnit multitudinem civitatis clamorem exactoris non audit
circumspicit montes pascuae suae et virentia quaeque perquirit
numquid volet rinoceros servire tibi aut morabitur ad praesepe tuum
numquid alligabis rinocerota ad arandum loro tuo aut confringet glebas vallium post te
numquid fiduciam habebis in magna fortitudine eius et derelinques ei labores tuos
numquid credes ei quoniam reddat sementem tibi et aream tuam congreget
pinna strutionum similis est pinnis herodii et accipitris
quando derelinquit in terra ova sua tu forsitan in pulvere calefacis ea
obliviscitur quod pes conculcet ea aut bestiae agri conterant
duratur ad filios suos quasi non sint sui frustra laboravit nullo timore cogente
privavit enim eam Deus sapientia nec dedit illi intellegentiam
cum tempus fuerit in altum alas erigit deridet equitem et ascensorem eius
numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum
numquid suscitabis eum quasi lucustas gloria narium eius terror
terram ungula fodit exultat audacter in occursum pergit armatis
contemnit pavorem nec cedit gladio
super ipsum sonabit faretra vibrabit hasta et clypeus
fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem
ubi audierit bucinam dicet va procul odoratur bellum exhortationem ducum et ululatum exercitus
numquid per sapientiam tuam plumescit accipiter expandens alas suas ad austrum
aut ad praeceptum tuum elevabitur aquila et in arduis ponet nidum suum
in petris manet et in praeruptis silicibus commoratur atque inaccessis rupibus
inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt
pulli eius lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit statim adest