Job 34

pronuntians itaque Heliu etiam haec locutus est
audite sapientes verba mea et eruditi auscultate me
auris enim verba probat et guttur escas gustu diiudicat
iudicium eligamus nobis et inter nos videamus quid sit melius
quia dixit Iob iustus sum et Deus subvertit iudicium meum
in iudicando enim me mendacium est violenta sagitta mea absque ullo peccato
quis est vir ut est Iob qui bibit subsannationem quasi aquam
qui graditur cum operantibus iniquitatem et ambulat cum viris impiis
dixit enim non placebit vir Deo etiam si cucurrerit cum eo
ideo viri cordati audite me absit a Deo impietas et ab Omnipotente iniquitas
opus enim hominis reddet ei et iuxta vias singulorum restituet
vere enim Deus non condemnabit frustra nec Omnipotens subvertet iudicium
quem constituit alium super terram aut quem posuit super orbem quem fabricatus est
si direxerit ad eum cor suum spiritum illius et flatum ad se trahet
deficiet omnis caro simul et homo in cinerem revertetur
si habes ergo intellectum audi quod dicitur et ausculta vocem eloquii mei
numquid qui non amat iudicium sanare potest et quomodo tu eum qui iustus est in tantum condemnas
qui dicit regi apostata qui vocat duces impios
qui non accipit personas principum nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem opus enim manuum eius sunt universi
subito morientur et in media nocte turbabuntur populi et pertransibunt et auferent violentum absque manu
oculi enim eius super vias hominum et omnes gressus eorum considerat
non sunt tenebrae et non est umbra mortis ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem
neque enim ultra in hominis potestate est ut veniat ad Deum in iudicium
conteret multos innumerabiles et stare faciet alios pro eis
novit enim opera eorum et idcirco inducet noctem et conterentur
quasi impios percussit eos in loco videntium
qui quasi de industria recesserunt ab eo et omnes vias eius intellegere noluerunt
ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni et audiret vocem pauperum
ipso enim concedente pacem quis est qui condemnet ex quo absconderit vultum quis est qui contempletur eum et super gentem et super omnes homines
qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi
quia ergo ego locutus sum ad Deum te quoque non prohibeo
si erravi tu doce me si iniquitatem locutus sum ultra non addam
numquid a te Deus expetit eam quia displicuit tibi tu enim coepisti loqui et non ego quod si quid nosti melius loquere
viri intellegentes loquantur mihi et vir sapiens audiat me
Iob autem stulte locutus est et verba illius non sonant disciplinam
pater mi probetur Iob usque ad finem ne desinas in hominibus iniquitatis
quia addit super peccata sua blasphemiam inter nos interim constringatur et tunc ad iudicium provocet sermonibus suis Deum