Job 32

omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus