Job 30

nunc autem derident me iuniores tempore quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei
quorum virtus manuum erat mihi pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni
egestate et fame steriles qui rodebant in solitudine squalentes calamitate et miseria
et mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum
qui de convallibus ista rapientes cum singula repperissent ad ea cum clamore currebant
in desertis habitabant torrentium et in cavernis terrae vel super glaream
qui inter huiuscemodi laetabantur et esse sub sentibus delicias conputabant
filii stultorum et ignobilium et in terra penitus non parentes
nunc in eorum canticum versus sum et factus sum eis proverbium
abominantur me et longe fugiunt a me et faciem meam conspuere non verentur
faretram enim suam aperuit et adflixit me et frenum posuit in os meum
ad dexteram orientis calamitatis meae ilico surrexerunt pedes meos subverterunt et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis
dissipaverunt itinera mea insidiati sunt mihi et praevaluerunt et non fuit qui ferret auxilium
quasi rupto muro et aperta ianua inruerunt super me et ad meas miserias devoluti sunt
redactus sum in nihili abstulisti quasi ventus desiderium meum et velut nubes pertransiit salus mea
nunc autem in memet ipso marcescit anima mea et possident me dies adflictionis
nocte os meum perforatur doloribus et qui me comedunt non dormiunt
in multitudine eorum consumitur vestimentum meum et quasi capitio tunicae sic cinxerunt me
conparatus sum luto et adsimilatus favillae et cineri
clamo ad te et non exaudis me sto et non respicis me
mutatus es mihi in crudelem et in duritia manus tuae adversaris mihi
elevasti me et quasi super ventum ponens elisisti me valide
scio quia morti tradas me ubi constituta domus est omni viventi
verumtamen non ad consumptionem eorum emittis manum tuam et si corruerint ipse salvabis
flebam quondam super eum qui adflictus erat et conpatiebatur anima mea pauperi
expectabam bona et venerunt mihi mala praestolabar lucem et eruperunt tenebrae
interiora mea efferbuerunt absque ulla requie praevenerunt me dies adflictionis
maerens incedebam sine furore consurgens in turba clamavi
frater fui draconum et socius strutionum
cutis mea denigrata est super me et ossa mea aruerunt prae caumate
versa est in luctum cithara mea et organum meum in vocem flentium