Job 3

post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
et locutus est
pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine
noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
sit nox illa solitaria nec laude digna
maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan
obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis
quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii
quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento
aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio