Job 29

addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit
quis mihi tribuat ut sim iuxta menses pristinos secundum dies quibus Deus custodiebat me
quando splendebat lucerna eius super caput meum et ad lumen eius ambulabam in tenebris
sicut fui in diebus adulescentiae meae quando secreto Deus erat in tabernaculo meo
quando erat Omnipotens mecum et in circuitu meo pueri mei
quando lavabam pedes meos butyro et petra fundebat mihi rivos olei
quando procedebam ad portam civitatis et in platea parabant cathedram mihi
videbant me iuvenes et abscondebantur et senes adsurgentes stabant
principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo
vocem suam cohibebant duces et lingua eorum gutturi suo adherebat
auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi
quod liberassem pauperem vociferantem et pupillum cui non esset adiutor
benedictio perituri super me veniebat et cor viduae consolatus sum
iustitia indutus sum et vestivit me sicut vestimento et diademate iudicio meo
oculus fui caeco et pes claudo
pater eram pauperum et causam quam nesciebam diligentissime investigabam
conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam praedam
dicebamque in nidulo meo moriar et sicut palma multiplicabo dies
radix mea aperta est secus aquas et ros morabitur in messione mea
gloria mea semper innovabitur et arcus meus in manu mea instaurabitur
qui me audiebant expectabant sententiam et intenti tacebant ad consilium meum
verbis meis addere nihil audebant et super illos stillabat eloquium meum
expectabant me sicut pluviam et os suum aperiebant quasi ad imbrem serotinum
si quando ridebam ad eos non credebant et lux vultus mei non cadebat in terram
si voluissem ire ad eos sedebam primus cumque sederem quasi rex circumstante exercitu eram tamen maerentium consolator