Job 19

respondens autem Iob dixit
usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus
en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me
nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea
at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis
saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit
ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet
semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit
spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo
destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam
iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum
simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum
fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me
dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei
inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum
servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum
halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei
stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi
abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me
pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos
miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me
quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini
quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro
stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice
scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim
et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum
quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo
quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum
fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium