Job 17

spiritus meus adtenuabitur dies mei breviabuntur et solum mihi superest sepulchrum
non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus
libera me et pone iuxta te et cuiusvis manus pugnet contra me
cor eorum longe fecisti a disciplina et propterea non exaltabuntur
praedam pollicetur sociis et oculi filiorum eius deficient
posuit me quasi in proverbium vulgi et exemplum sum coram eis
caligavit ab indignatione oculus meus et membra mea quasi in nihili redacta sunt
stupebunt iusti super hoc et innocens contra hypocritam suscitabitur
et tenebit iustus viam suam et mundis manibus addet fortitudinem
igitur vos omnes convertimini et venite et non inveniam in vobis ullum sapientem
dies mei transierunt cogitationes meae dissipatae sunt torquentes cor meum
noctem verterunt in diem et rursum post tenebras spero lucem
si sustinuero infernus domus mea est in tenebris stravi lectulum meum
putredini dixi pater meus es mater mea et soror mea vermibus
ubi est ergo nunc praestolatio mea et patientiam meam quis considerat
in profundissimum infernum descendent omnia mea putasne saltim ibi erit requies mihi