Genesis 34

egressa est autem Dina filia Liae ut videret mulieres regionis illius
quam cum vidisset Sychem filius Emor Evei princeps terrae illius adamavit et rapuit et dormivit cum illa vi opprimens virginem
et conglutinata est anima eius cum ea tristemque blanditiis delinivit
et pergens ad Emor patrem suum accipe mihi inquit puellam hanc coniugem
quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu occupatis pecorum siluit donec redirent
egresso autem Emor patre Sychem ut loqueretur ad Iacob
ecce filii eius veniebant de agro auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod foedam rem esset operatus in Israhel et violata filia Iacob rem inlicitam perpetrasset
locutus est itaque Emor ad eos Sychem filii mei adhesit anima filiae vestrae date eam illi uxorem
et iungamus vicissim conubia filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
et habitate nobiscum terra in potestate vestra est exercete negotiamini et possidete eam
sed et Sychem ad patrem et ad fratres eius ait inveniam gratiam coram vobis et quaecumque statueritis dabo
augete dotem munera postulate libens tribuam quod petieritis tantum date mihi puellam hanc uxorem
responderunt filii Iacob Sychem et patri eius in dolo saevientes ob stuprum sororis
non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod inlicitum et nefarium est apud nos
sed in hoc valebimus foederari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omne masculini sexus
tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus
sin autem circumcidi nolueritis tollemus filiam nostram et recedemus
placuit oblatio eorum Emor et Sychem filio eius
nec distulit adulescens quin statim quod petebatur expleret amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui
ingressique portam urbis locuti sunt populo
viri isti pacifici sunt et volunt habitare nobiscum negotientur in terra et exerceant eam quae spatiosa et lata cultoribus indiget filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus
unum est quod differtur tantum bonum si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes
et substantia eorum et pecora et cuncta quae possident nostra erunt tantum in hoc adquiescamus et habitantes simul unum efficiemus populum
adsensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus
et ecce die tertio quando gravissimus vulnerum dolor est arreptis duo Iacob filii Symeon et Levi fratres Dinae gladiis ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis
Emor et Sychem pariter necaverunt tollentes Dinam de domo Sychem sororem suam
quibus egressis inruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri
oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes quae in domibus et in agris erant
parvulos quoque et uxores eorum duxere captivas
quibus patratis audacter Iacob dixit ad Symeon et Levi turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Ferezeis habitatoribus terrae huius nos pauci sumus illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea
responderunt numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra