Exodus 39

de hyacintho vero et purpura vermiculo ac bysso fecit vestes quibus indueretur Aaron quando ministrabat in sanctis sicut praecepit Dominus Mosi
fecit igitur superumerale de auro hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
opere polymitario inciditque bratteas aureas et extenuavit in fila ut possint torqueri cum priorum colorum subtemine
duasque oras sibi invicem copulatas in utroque latere summitatum
et balteum ex hisdem coloribus sicut praeceperat Dominus Mosi
paravit et duos lapides onychinos adstrictos et inclusos auro et sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israhel
posuitque eos in lateribus superumeralis in monumentum filiorum Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi
fecit et rationale opere polymito iuxta opus superumeralis ex auro hyacintho purpura coccoque bis tincto et bysso retorta
quadrangulum duplex mensurae palmi
et posuit in eo gemmarum ordines quattuor in primo versu erat sardius topazius zmaragdus
in secundo carbunculus sapphyrus iaspis
in tertio ligyrius achates amethistus
in quarto chrysolitus onychinus berillus circumdati et inclusi auro per ordines suos
ipsique lapides duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israhel singuli per nomina singulorum
fecerunt in rationali et catenulas sibi invicem coherentes de auro purissimo
et duos uncinos totidemque anulos aureos porro anulos posuerunt in utroque latere rationalis
e quibus penderent duae catenae aureae quas inseruerunt uncinis qui in superumeralis angulis eminebant
haec et ante et retro ita conveniebant sibi ut superumerale et rationale mutuo necterentur
stricta ad balteum et anulis fortius copulata quos iungebat vitta hyacinthina ne laxe fluerent et a se invicem moverentur sicut praecepit Dominus Mosi
fecerunt quoque tunicam superumeralis totam hyacinthinam
et capitium in superiori parte contra medium oramque per gyrum capitii textilem
deorsum autem ad pedes mala punica ex hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta
et tintinabula de auro mundissimo quae posuerunt inter mala granata in extrema parte tunicae per gyrum
tintinabulum aureum et malum punicum quibus ornatus incedebat pontifex quando ministerio fungebatur sicut praecepit Dominus Mosi
fecerunt et tunicas byssinas opere textili Aaron et filiis eius
et mitras cum coronulis suis ex bysso
feminalia quoque linea byssina
cingulum vero de bysso retorta hyacintho purpura ac vermiculo distinctum arte plumaria sicut praecepit Dominus Mosi
fecerunt et lamminam sacrae venerationis de auro purissimo scripseruntque in ea opere gemmario Sanctum Domini
et strinxerunt eam cum mitra vitta hyacinthina sicut praecepit Dominus Mosi
perfectum est igitur omne opus tabernaculi et tecti testimonii feceruntque filii Israhel cuncta quae praeceperat Dominus Mosi
et obtulerunt tabernaculum et tectum et universam supellectilem anulos tabulas vectes columnas ac bases
opertorium de pellibus arietum rubricatis et aliud operimentum de ianthinis pellibus
velum arcam vectes propitiatorium
mensam cum vasis et propositionis panibus
candelabrum lucernas et utensilia eorum cum oleo
altare aureum et unguentum thymiama ex aromatibus
et tentorium in introitu tabernaculi
altare aeneum retiaculum vectes et vasa eius omnia labrum cum basi sua tentoria atrii et columnas cum basibus suis
tentorium in introitu atrii funiculosque illius et paxillos nihil ex vasis defuit quae in ministerium tabernaculi et in tectum foederis iussa sunt fieri
vestes quoque quibus sacerdotes utuntur in sanctuario Aaron scilicet et filii eius
obtulerunt filii Israhel sicut praeceperat Dominus
quae postquam Moses cuncta vidit expleta benedixit eis