Exodus 25

locutusque est Dominus ad Mosen dicens
loquere filiis Israhel ut tollant mihi primitias ab omni homine qui offert ultroneus accipietis eas
haec sunt autem quae accipere debetis aurum et argentum et aes
hyacinthum et purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
et pelles arietum rubricatas pelles ianthinas et ligna setthim
oleum ad luminaria concinnanda aromata in unguentum et thymiama boni odoris
lapides onychinos et gemmas ad ornandum ephod ac rationale
facientque mihi sanctuarium et habitabo in medio eorum
iuxta omnem similitudinem tabernaculi quod ostendam tibi et omnium vasorum in cultum eius sicque facietis illud
arcam de lignis setthim conpingite cuius longitudo habeat duos semis cubitos latitudo cubitum et dimidium altitudo cubitum similiter ac semissem
et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris faciesque supra coronam auream per circuitum
et quattuor circulos aureos quos pones per quattuor arcae angulos duo circuli sint in latere uno et duo in altero
facies quoque vectes de lignis setthim et operies eos auro
inducesque per circulos qui sunt in arcae lateribus ut portetur in eis
qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis
ponesque in arcam testificationem quam dabo tibi
facies et propitiatorium de auro mundissimo duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius cubitum ac semissem latitudo
duos quoque cherubin aureos et productiles facies ex utraque parte oraculi
cherub unus sit in latere uno et alter in altero
utrumque latus propitiatorii tegant expandentes alas et operientes oraculum respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium quo operienda est arca
in qua pones testimonium quod dabo tibi
inde praecipiam et loquar ad te supra propitiatorio scilicet ac medio duorum cherubin qui erunt super arcam testimonii cuncta quae mandabo per te filiis Israhel
facies et mensam de lignis setthim habentem duos cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac semissem
et inaurabis eam auro purissimo faciesque illi labium aureum per circuitum
et ipsi labio coronam interrasilem altam quattuor digitis et super illam alteram coronam aureolam
quattuor quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis eiusdem mensae per singulos pedes
subter coronam erunt circuli aurei ut mittantur vectes per eos et possit mensa portari
ipsosque vectes facies de lignis setthim et circumdabis auro ad subvehendam mensam
parabis et acetabula ac fialas turibula et cyatos in quibus offerenda sunt libamina ex auro purissimo
et pones super mensam panes propositionis in conspectu meo semper
facies et candelabrum ductile de auro mundissimo hastile eius et calamos scyphos et spherulas ac lilia ex ipso procedentia
sex calami egredientur de lateribus tres ex uno latere et tres ex altero
tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos spherulaque simul et lilium et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero spherulaque et lilium hoc erit opus sex calamorum qui producendi sunt de hastili
in ipso autem candelabro erunt quattuor scyphi in nucis modum spherulaeque per singulos et lilia
spherula sub duobus calamis per tria loca qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno
et spherae igitur et calami ex ipso erunt universa ductilia de auro purissimo
facies et lucernas septem et pones eas super candelabrum ut luceant ex adverso
emunctoria quoque et ubi quae emuncta sunt extinguantur fient de auro purissimo
omne pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri mundissimi
inspice et fac secundum exemplar quod tibi in monte monstratum est