Exodus 12

dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra Aegypti
mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anni
loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas
sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agni
erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedum
et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperam
et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illum
et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibus
non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitis
nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetis
sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus Domini
et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego Dominus
erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram Aegypti
habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiterno
septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimum
dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent
et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuo
primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperam
septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terrae
omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azyma
vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phase
fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane
transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere
custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum
cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istas
et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religio
dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravit
et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron
factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorum
surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuus
vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitis
oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihi
urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemur
tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suos
feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimam
dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt Aegyptios
profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulis
sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimis
coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparare
habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorum
quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti
nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suis
dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eo
omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedet
advena et mercennarius non edent ex eo
in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetis
omnis coetus filiorum Israhel faciet illud
quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eo
eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vos
fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et Aaron
et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas