Deuteronomy 33

haec est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israhel ante mortem suam
et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera eius ignea lex
dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus eius accipient de doctrina illius
legem praecepit nobis Moses hereditatem multitudinis Iacob
erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israhel
vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero
haec est Iudae benedictio audi Domine vocem Iudae et ad populum suum introduc eum manus eius pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios eius erit
Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et iudicasti ad aquas Contradictionis
qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt
iudicia tua o Iacob et legem tuam o Israhel ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum
benedic Domine fortitudini eius et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum eius et qui oderunt eum non consurgant
et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet
Ioseph quoque ait de benedictione Domini terra eius de pomis caeli et rore atque abysso subiacente
de pomis fructuum solis ac lunae
de vertice antiquorum montium de pomis collium aeternorum
et de frugibus terrae et plenitudine eius benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Ioseph et super verticem nazarei inter fratres suos
quasi primogeniti tauri pulchritudo eius cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae hae sunt multitudines Ephraim et haec milia Manasse
et Zabulon ait laetare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis
populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas iustitiae qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum
et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem
et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit iustitias Domini et iudicium suum cum Israhel
Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan
et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit
Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum
ferrum et aes calciamentum eius sicut dies iuventutis tuae ita et senectus tua
non est alius ut Deus rectissimi ascensor caeli auxiliator tuus magnificentia eius discurrunt nubes
habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere
habitabit Israhel confidenter et solus oculus Iacob in terra frumenti et vini caelique caligabunt rore
beatus tu Israhel quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis