anno tertio Cyri regis Persarum verbum revelatum est Daniheli cognomento Balthasar et verum verbum et fortitudo magna intellexitque sermonem intellegentia est enim opus in visione
et corpus eius quasi chrysolitus et facies eius velut species fulgoris et oculi eius ut lampas ardens et brachia eius et quae deorsum usque ad pedes quasi species aeris candentis et vox sermonum eius ut vox multitudinis
ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo sed et species mea inmutata est in me et emarcui nec habui quicquam virium
et dixit ad me Danihel vir desideriorum intellege verba quae ego loquor ad te et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te cumque dixisset mihi sermonem istum steti tremens
et ait ad me noli metuere Danihel quia ex die primo quo posuisti cor tuum ad intellegendum ut te adfligeres in conspectu Dei tui exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos
princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michahel unus de principibus primis venit in adiutorium meum et ego remansi ibi iuxta regem Persarum
et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum qui stabat contra me domine mi in visione tua dissolutae sunt conpages meae et nihil in me remansit virium
et dixit noli timere vir desideriorum pax tibi confortare et esto robustus cumque loqueretur mecum convalui et dixi loquere domine mi quia confortasti me
et ait numquid scis quare venerim ad te et nunc revertar ut proelier adversum principem Persarum cum enim egrederer apparuit princeps Graecorum veniens