Acts 13

erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus
ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos
tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos
et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt Cyprum
et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerio
et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu
qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum Dei
resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fide
Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eum
dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectas
et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daret
tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam Domini
et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam
illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt
post lectionem autem legis et prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite
surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum audite
Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex ea
et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto
et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorum
quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam
et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadraginta
et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates meas
huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem Iesum
praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo Israhel
cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere
viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum est
qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleverunt
et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eum
cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumento
Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos his
qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebem
et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta est
quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui te
quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia
ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionem
David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem
quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificari
in hoc omnis qui credit iustificatur
videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetis
videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobis
exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec
cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei
sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini
videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentes
sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terrae
audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam
disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem
Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suis
at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium
discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto