II Corinthians 2

statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos
si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me
et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est
nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis
si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos
sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus
ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est
propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem
ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis
cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi
ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius
cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino
non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam
Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco
quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt
aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus
non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur