I Thessalonians 5

de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis
ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet
cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient
vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat
omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum
igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus
qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt
nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis
quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum
qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus
propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis
rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos
ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis
rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes
videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes
semper gaudete
sine intermissione orate
in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis
Spiritum nolite extinguere
prophetias nolite spernere
omnia autem probate quod bonum est tenete
ab omni specie mala abstinete vos
ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur
fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet
fratres orate pro nobis
salutate fratres omnes in osculo sancto
adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus
gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen