I Chronicles 24

porro filiis Aaron hae partitiones erunt filii Aaron Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis sacerdotioque functus est Eleazar et Ithamar
et divisit eos David id est Sadoc de filiis Eleazar et Ahimelech de filiis Ithamar secundum vices suas et ministerium
inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris quam filii Ithamar divisit autem eis hoc est filiis Eleazar principes per familias sedecim et filiis Ithamar per familias et domos suas octo
porro divisit utrasque inter se familias sortibus erant enim principes sanctuarii et principes Dei tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar
descripsitque eos Semeias filius Nathanahel scriba Levites coram rege et principibus et Sadoc sacerdote et Ahimelech filio Abiathar principibus quoque familiarum sacerdotalium et leviticarum unam domum quae ceteris praeerat Eleazar et alteram domum quae sub se habebat ceteros Ithamar
exivit autem sors prima Ioiarib secunda Iedeiae
tertia Arim quarta Seorim
quinta Melchia sexta Maiman
septima Accos octava Abia
nona Hiesu decima Sechenia
undecima Eliasib duodecima Iacim
tertiadecima Oppa quartadecima Isbaal
quintadecima Belga sextadecima Emmer
septimadecima Ezir octavadecima Hapses
nonadecima Phetheia vicesima Iezecel
vicesima prima Iachin vicesima secunda Gamul
vicesima tertia Dalaiau vicesima quarta Mazziau
hae vices eorum secundum ministeria sua ut ingrediantur domum Domini et iuxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum sicut praecepit Dominus Deus Israhel
porro filiorum Levi qui reliqui fuerant de filiis Amram erat Subahel et filiis Subahel Iedeia
de filiis quoque Roobiae princeps Iesias
Isaaris vero Salemoth filiusque Salemoth Iaath
filiusque eius Ieriahu Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus
filius Ozihel Micha filius Micha Samir
frater Micha Iesia filiusque Iesiae Zaccharias
filii Merari Mooli et Musi filius Ioziau Benno
filius quoque Merari Oziau et Soem et Zacchur et Hebri
porro Mooli filius Eleazar qui non habebat liberos
filius vero Cis Ierahemel
filii Musi Mooli Eder et Ierimoth isti filii Levi secundum domos familiarum suarum
miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege et Sadoc et Ahimelech et principibus familiarum sacerdotalium et leviticarum tam maiores quam minores omnes sors aequaliter dividebat