I Chronicles 23

igitur David senex et plenus dierum regem constituit Salomonem filium suum super Israhel
et congregavit omnes principes Israhel et sacerdotes atque Levitas
numeratique sunt Levitae a triginta annis et supra et inventa sunt triginta octo milia virorum
ex his electi sunt et distributi in ministerium domus Domini viginti quattuor milia praepositorum autem et iudicum sex milia
porro quattuor milia ianitores et totidem psaltae canentes Domino in organis quae fecerat ad canendum
et distribuit eos David per vices filiorum Levi Gersom videlicet et Caath et Merari
Gersom Leedan et Semei
filii Leedan princeps Ieihel et Zetham et Iohel tres
filii Semei Salomith et Ozihel et Aran tres isti principes familiarum Leedan
porro filii Semei Ieeth et Ziza et Iaus et Baria isti filii Semei quattuor
erat autem Ieeth prior Ziza secundus porro Iaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt
filii Caath Amram et Isaar Hebron et Ozihel quattuor
filii Amram Aaron et Moses separatusque est Aaron ut ministraret in sancto sanctorum ipse et filii eius in sempiternum et adoleret incensum Domino secundum ritum suum ac benediceret nomini eius in perpetuum
Mosi quoque hominis Dei filii adnumerati sunt in tribu Levi
filii Mosi Gersom et Eliezer
filii Gersom Subuhel primus
fuerunt autem filii Eliezer Roobia primus et non erant Eliezer filii alii porro filii Roobia multiplicati sunt nimis
filii Isaar Salumith primus
filii Hebron Ieriau primus Amarias secundus Iazihel tertius Iecmaam quartus
filii Ozihel Micha primus Iesia secundus
filii Merari Mooli et Musi filii Mooli Eleazar et Cis
mortuus est autem Eleazar et non habuit filios sed filias acceperuntque eas filii Cis fratres earum
filii Musi Mooli et Eder et Ierimuth tres
hii filii Levi in cognationibus et familiis suis principes per vices et numerum capitum singulorum qui faciebant opera ministerii domus Domini a viginti annis et supra
dixit enim David requiem dedit Dominus Deus Israhel populo suo et habitationem Hierusalem usque in aeternum
nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa eius ad ministrandum
iuxta praecepta quoque David novissima supputabitur numerus filiorum Levi a viginti annis et supra
et erunt sub manu filiorum Aaron in cultum domus Domini in vestibulis et in exedris et in loco purificationis et in sanctuario et in universis operibus ministerii templi Domini
sacerdotes autem super panes propositionis et ad similae sacrificium et ad lagana et azyma et sartaginem et ad ferventem similam et super omne pondus atque mensuram
Levitae vero ut stent mane ad confitendum et canendum Domino similiterque ad vesperam
tam in oblatione holocaustorum Domini quam in sabbatis et kalendis et sollemnitatibus reliquis iuxta numerum et caerimonias uniuscuiusque rei iugiter coram Domino
et custodiant observationes tabernaculi foederis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini