Leviticus 20

locutusque est Dominus ad Mosen dicens
耶和华对摩西说:
haec loqueris filiis Israhel homo de filiis Israhel et de advenis qui habitant in Israhel si quis dederit de semine suo idolo Moloch morte moriatur populus terrae lapidabit eum
「你还要晓谕以色列人说:凡以色列人,或是在以色列中寄居的外人,把自己的儿女献给摩洛的,总要治死他;本地人要用石头把他打死。
et ego ponam faciem meam contra illum succidamque eum de medio populi sui eo quod dederit de semine suo Moloch et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum
我也要向那人变脸,把他从民中剪除;因为他把儿女献给摩洛,玷污我的圣所,亵渎我的圣名。
quod si neglegens populus terrae et quasi parvipendens imperium meum dimiserit hominem qui dederit de semine suo Moloch nec voluerit eum occidere
那人把儿女献给摩洛,本地人若佯为不见,不把他治死,
ponam faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum et omnes qui consenserunt ei ut fornicarentur cum Moloch de medio populi sui
我就要向这人和他的家变脸,把他和一切随他与摩洛行邪淫的人都从民中剪除。
anima quae declinaverit ad magos et ariolos et fornicata fuerit cum eis ponam faciem meam contra eam et interficiam illam de medio populi sui
「人偏向交鬼的和行巫术的,随他们行邪淫,我要向那人变脸,把他从民中剪除。
sanctificamini et estote sancti quia ego Dominus Deus vester
所以你们要自洁成圣,因为我是耶和华─你们的 神。
custodite praecepta mea et facite ea ego Dominus qui sanctifico vos
你们要谨守遵行我的律例;我是叫你们成圣的耶和华。
qui maledixerit patri suo et matri morte moriatur patri matrique maledixit sanguis eius sit super eum
凡咒骂父母的,总要治死他;他咒骂了父母,他的罪(罪原文是血;本章同)要归到他身上。
si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium perpetrarit cum coniuge proximi sui morte moriantur et moechus et adultera
「,与邻舍之妻行淫的,奸夫淫妇都必治死。
qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam patris sui morte moriantur ambo sanguis eorum sit super eos
与继母行淫的,就是羞辱了他父亲,总要把他们二人治死,罪要归到他们身上。
si quis dormierit cum nuru sua uterque moriantur quia scelus operati sunt sanguis eorum sit super eos
与儿妇同房的,总要把他们二人治死;他们行了逆伦的事,罪要归到他们身上。
qui dormierit cum masculo coitu femineo uterque operati sunt nefas morte moriantur sit sanguis eorum super eos
人若与男人苟合,像与女人一样,他们二人行了可憎的事,总要把他们治死,罪要归到他们身上。
qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius scelus operatus est vivus ardebit cum eis nec permanebit tantum nefas in medio vestri
人若娶妻,并娶其母,便是大恶,要把这三人用火焚烧,使你们中间免去大恶。
qui cum iumento et pecore coierit morte moriatur pecus quoque occidite
人若与兽淫合,总要治死他,也要杀那兽。
mulier quae subcubuerit cuilibet iumento simul interficietur cum eo sanguis eorum sit super eos
女人若与兽亲近,与牠淫合,你要杀那女人和那兽,总要把他们治死,罪要归到他们身上。
qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris suae et viderit turpitudinem eius illaque conspexerit fratris ignominiam nefariam rem operati sunt occidentur in conspectu populi sui eo quod turpitudinem suam mutuo revelarint et portabunt iniquitatem suam
「人若娶他的姊妹,无论是异母同父的,是异父同母的,彼此见了下体,这是可耻的事;他们必在本民的眼前被剪除。他露了姊妹的下体,必担当自己的罪孽。
qui coierit cum muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius ipsaque aperuerit fontem sanguinis sui interficientur ambo de medio populi sui
妇人有月经,若与她同房,露了她的下体,就是露了妇人的血源,妇人也露了自己的血源,二人必从民中剪除。
turpitudinem materterae tuae et amitae tuae non discoperies qui hoc fecerit ignominiam carnis suae nudavit portabunt ambo iniquitatem suam
不可露姨母或是姑母的下体,这是露了骨肉之亲的下体;二人必担当自己的罪孽。
qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui et revelaverit ignominiam cognationis suae portabunt ambo peccatum suum absque liberis morientur
人若与伯叔之妻同房,就羞辱了他的伯叔;二人要担当自己的罪,必无子女而死。
qui duxerit uxorem fratris sui rem facit inlicitam turpitudinem fratris sui revelavit absque filiis erunt
人若娶弟兄之妻,这本是污秽的事,羞辱了他的弟兄;二人必无子女。
custodite leges meas atque iudicia et facite ea ne et vos evomat terra quam intraturi estis et habitaturi
「所以,你们要谨守遵行我一切的律例典章,免得我领你们去住的那地把你们吐出。
nolite ambulare in legitimis nationum quas ego expulsurus sum ante vos omnia enim haec fecerunt et abominatus sum eos
我在你们面前所逐出的国民,你们不可随从他们的风俗;因为他们行了这一切的事,所以我厌恶他们。
vobis autem loquor possidete terram eorum quam dabo vobis in hereditatem terram fluentem lacte et melle ego Dominus Deus vester qui separavi vos a ceteris populis
但我对你们说过,你们要承受他们的地,就是我要赐给你们为业、流奶与蜜之地。我是耶和华─你们的 神,使你们与万民有分别的。
separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta
所以,你们要把洁净和不洁净的禽兽分别出来;不可因我给你们分为不洁净的禽兽,或是滋生在地上的活物,使自己成为可憎恶的。
eritis sancti mihi quia sanctus ego sum Dominus et separavi vos a ceteris populis ut essetis mei
你们要归我为圣,因为我─耶和华是圣的,并叫你们与万民有分别,使你们作我的民。
vir sive mulier in quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus morte moriantur lapidibus obruent eos sanguis eorum sit super illos
「无论男女,是交鬼的或行巫术的,总要治死他们。人必用石头把他们打死,罪要归到他们身上。」