Amos 6

vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
国为列国之首,人最著名,且为以色列家所归向,在锡安和撒马利亚山安逸无虑的,有祸了!
transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est
你们要过到甲尼察看,从那里往大城哈马去,又下到非利士人的迦特。看那些比你们的国还强吗?境界比你们的境界还宽吗?
qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis
你们以为降祸的日子还远,坐在位上尽行强暴(或译:行强暴使审判临近)。
qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
你们躺卧在象牙床上,舒身在榻上,吃群中的羊羔,棚里的牛犊;
qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici
弹琴鼓瑟,唱消闲的歌曲,为自己制造乐器,如同大卫所造的;
bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
以大碗喝酒,用上等的油抹身,却不为约瑟的苦难担忧。
quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium
所以这些人必在被掳的人中首先被掳,舒身的人荒宴之乐必消灭了。
iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis
主耶和华万军之 神指著自己起誓说,我憎恶雅各的荣华,厌弃他的宫殿;因此我必将城和其中所有的都交付敌人。
quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur
那时,若在一房之内剩下十个人,也都必死。
et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te
死人的伯叔,就是烧他尸首的,要将这尸首搬到房外,问房屋内间的人说:「你那里还有人没有?」他必说:「没有」;又说:「不要作声,因为我们不可提耶和华的名。」
et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini
看哪,耶和华出令,大房就被攻破,小屋就被打裂。
quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus
马岂能在崖石上奔跑?人岂能在那里用牛耕种呢?你们却使公平变为苦胆,使公义的果子变为茵蔯。
numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium
你们喜爱虚浮的事,自夸说,我们不是凭自己的力量取了角吗?
qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti
耶和华万军之 神说:,以色列家啊,我必兴起一国攻击你们;他们必欺压你们,从哈马口直到亚拉巴的河。