Acts 20

postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in Macedoniam
乱定之后,保罗请门徒来,劝勉他们,就辞别起行,往马其顿去。
cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad Graeciam
走遍了那一带地方,用许多话劝勉门徒(或作:众人),然后来到希腊。
ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per Macedoniam
在那里住了三个月,将要坐船往叙利亚去,犹太人设计要害他,他就定意从马其顿回去。
comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et Trophimus
同他到亚细亚去的,有庇里亚人毕罗斯的儿子所巴特,帖撒罗尼迦人亚里达古和西公都,还有特庇人该犹,并提摩太,又有亚细亚人推基古和特罗非摩。
hii cum praecessissent sustinebant nos Troade
这些人先走,在特罗亚等候我们。
nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septem
过了除酵的日子,我们从腓立比开船,五天到了特罗亚,和他们相会,在那里住了七天。
in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctem
七日的第一日,我们聚会擘饼的时候,保罗因为要次日起行,就与他们讲论,直讲到半夜。
erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregati
我们聚会的那座楼上,有好些灯烛。
sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuus
有一个少年人,名叫犹推古,坐在窗台上,困倦沉睡。保罗讲了多时,少年人睡熟了,就从三层楼上掉下去;扶起他来,已经死了。
ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo est
保罗下去,伏在他身上,抱著他,说:你们不要发慌,他的灵魂还在身上。
ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus est
保罗又上去,擘饼,吃了,谈论许久,直到天亮,这才走了。
adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minime
有人把那童子活活的领来,得的安慰不小。
nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturus
我们先上船,开往亚朔去,意思要在那里接保罗;因为他是这样安排的,他自己打算要步行。
cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus Mytilenen
他既在亚朔与我们相会,我们就接他上船,来到米推利尼。
et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum
从那里开船,次日到了基阿的对面;又次日,在撒摩靠岸;又次日,来到米利都。
proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret Hierosolymis
乃因保罗早已定意越过以弗所,免得在亚细亚耽延,他急忙前走,巴不得赶五旬节能到耶路撒冷。
a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiae
保罗从米利都打发人往以弗所去,请教会的长老来。
qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerim
他们来了,保罗就说:你们知道,自从我到亚细亚的日子以来,在你们中间始终为人如何,
serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum
服事主,凡事谦卑,眼中流泪,又因犹太人的谋害,经历试炼。
quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domos
你们也知道,凡与你们有益的,我没有一样避讳不说的,或在众人面前,或在各人家里,我都教导你们;
testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum Christum
又对犹太人和希腊人证明当向 神悔改,信靠我主耶稣基督。
et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignorans
现在我往耶路撒冷去,心甚迫切(原文是心被捆绑),不知道在那里要遇见什么事;
nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manent
但知道圣灵在各城里向我指证,说有捆锁与患难等待我。
sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae Dei
我却不以性命为念,也不看为宝贵,只要行完我的路程,成就我从主耶稣所领受的职事,证明 神恩惠的福音。
et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum Dei
我素常在你们中间来往,传讲 神国的道;如今我晓得,你们以后都不得再见我的面了。
quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omnium
所以我今日向你们证明,你们中间无论何人死亡,罪不在我身上(原文是我于众人的血是洁净的)。
non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobis
因为 神的旨意,我并没有一样避讳不传给你们的。
adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suo
圣灵立你们作全群的监督,你们就当为自己谨慎,也为全群谨慎,牧养 神的教会,就是他用自己血所买来的(或作:救赎的)。
ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregi
我知道,我去之后必有凶暴的豺狼进入你们中间,不爱惜羊群。
et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post se
就是你们中间,也必有人起来说悖谬的话,要引诱门徒跟从他们。
propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrum
所以你们应当儆醒,记念我三年之久昼夜不住的流泪、劝戒你们各人。
et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibus
如今我把你们交托 神和他恩惠的道;这道能建立你们,叫你们和一切成圣的人同得基业。
argentum aut aurum aut vestem nullius concupivi
我未曾贪图一个人的金、银、衣服。
ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istae
我这两只手常供给我和同人的需用,这是你们自己知道的。
omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipere
我凡事给你们作榜样,叫你们知道应当这样劳苦,扶助软弱的人,又当记念主耶稣的话,说:施比受更为有福。
et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravit
保罗说完了这话,就跪下同众人祷告。
magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eum
众人痛哭,抱著保罗的颈项,和他亲嘴。
dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navem
叫他们最伤心的,就是他说:以后不能再见我的面那句话,于是送他上船去了。