II Kings 21

duodecim annorum erat Manasses cum regnare coepisset et quinquaginta quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Aphsiba
玛拿西登基的时候年十二岁,在耶路撒冷作王五十五年。他母亲名叫协西巴。
fecitque malum in conspectu Domini iuxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israhel
玛拿西行耶和华眼中看为恶的事,效法耶和华在以色列人面前赶出的外邦人所行可憎的事。
conversusque est et aedificavit excelsa quae dissipaverat Ezechias pater eius et erexit aras Baal et fecit lucos sicut fecerat Ahab rex Israhel et adoravit omnem militiam caeli et coluit eam
重新建筑他父希西家所毁坏的邱坛,又为巴力筑坛,做亚舍拉像,效法以色列王亚哈所行的,且敬拜事奉天上的万象;
extruxitque aras in domo Domini de qua dixit Dominus in Hierusalem ponam nomen meum
在耶和华殿宇中筑坛。耶和华曾指著这殿说:「我必立我的名在耶路撒冷。」
et extruxit altaria universae militiae caeli in duobus atriis templi Domini
他在耶和华殿的两院中为天上的万象筑坛,
et transduxit filium suum per ignem et ariolatus est et observavit auguria et fecit pythones et aruspices multiplicavit ut faceret malum coram Domino et inritaret eum
并使他的儿子经火,又观兆,用法术,立交鬼的和行巫术的,多行耶和华眼中看为恶的事,惹动他的怒气;
posuit quoque idolum luci quem fecerat in templo Domini super quo locutus est Dominus ad David et ad Salomonem filium eius in templo hoc et in Hierusalem quam elegi de cunctis tribubus Israhel ponam nomen meum in sempiternum
又在殿内立雕刻的亚舍拉像。耶和华曾对大卫和他儿子所罗门说:「我在以色列众支派中所选择的耶路撒冷和这殿,必立我的名,直到永远。
et ultra non faciam commoveri pedem Israhel de terra quam dedi patribus eorum sic tamen si custodierint opere omnia quae praecepi eis et universam legem quam mandavit eis servus meus Moses
以色列人若谨守遵行我一切所吩咐他们的和我仆人摩西所吩咐他们的一切律法,我就不再使他们挪移离开我所赐给他们列祖之地。」
illi vero non audierunt sed seducti sunt a Manasse ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israhel
他们却不听从。玛拿西引诱他们行恶,比耶和华在以色列人面前所灭的列国更甚。
locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum dicens
耶和华借他仆人众先知说:
quia fecit Manasses rex Iuda abominationes istas pessimas super omnia quae fecerunt Amorrei ante eum et peccare fecit etiam Iudam in inmunditiis suis
「因犹大王玛拿西行这些可憎的恶事比先前亚摩利人所行的更甚,使犹大人拜他的偶像,陷在罪里;
propterea haec dicit Dominus Deus Israhel ecce ego inducam mala super Hierusalem et Iudam ut quicumque audierit tinniant ambae aures eius
所以耶和华─以色列的 神如此说:我必降祸与耶路撒冷和犹大,叫一切听见的人无不耳鸣。
et extendam super Hierusalem funiculum Samariae et pondus domus Ahab et delebo Hierusalem sicut deleri solent tabulae delens vertam et ducam crebrius stilum super faciem eius
我必用量撒马利亚的准绳和亚哈家的线铊拉在耶路撒冷上,必擦净耶路撒冷,如人擦盘,将盘倒扣。
dimittam vero reliquias hereditatis meae et tradam eas in manu inimicorum eius eruntque in vastitate et rapina cunctis adversariis suis
我必弃掉所余剩的子民【原文作产业】,把他们交在仇敌手中,使他们成为一切仇敌掳掠之物;
eo quod fecerint malum coram me et perseveraverint inritantes me ex die qua egressi sunt patres eorum ex Aegypto usque ad diem hanc
是因他们自从列祖出埃及直到如今,常行我眼中看为恶的事,惹动我的怒气。
insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis donec impleret Hierusalem usque ad os absque peccatis suis quibus peccare fecit Iudam ut faceret malum coram Domino
玛拿西行耶和华眼中看为恶的事,使犹大人陷在罪里,又流许多无辜人的血,充满了耶路撒冷,从这边直到那边。
reliqua autem sermonum Manasse et universa quae fecit et peccatum eius quod peccavit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
玛拿西其余的事,凡他所行的和他所犯的罪都写在犹大列王记上。
dormivitque Manasses cum patribus suis et sepultus est in horto domus suae in horto Aza et regnavit Amon filius eius pro eo
玛拿西与他列祖同睡,葬在自己宫院乌撒的园内;他儿子亚们接续他作王。
viginti et duo annorum erat Amon cum regnare coepisset duobusque annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Mesallemeth filia Arus de Iethba
亚们登基的时候年二十二岁,在耶路撒冷作王二年。他母亲名叫米舒利密,是约提巴人哈鲁斯的女儿。
fecitque malum in conspectu Domini sicut fecerat Manasses pater eius
亚们行耶和华眼中看为恶的事,与他父亲玛拿西所行的一样;
et ambulavit in omni via per quam ambulaverat pater eius servivitque inmunditiis quibus servierat pater suus et adoravit eas
行他父亲一切所行的,敬奉他父亲所敬奉的偶像,
et dereliquit Dominum Deum patrum suorum et non ambulavit in via Domini
离弃耶和华─他列祖的 神,不遵行耶和华的道。
tetenderuntque ei insidias servi sui et interfecerunt regem in domo sua
亚们王的臣仆背叛他,在宫里杀了他。
percussit autem populus terrae omnes qui coniuraverant contra regem Amon et constituerunt sibi regem Iosiam filium eius pro eo
但国民杀了那些背叛亚们王的人,立他儿子约西亚接续他作王。
reliqua autem sermonum Amon quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda
亚们其余所行的事都写在犹大列王记上。
sepelieruntque eum in sepulchro suo in horto Aza et regnavit Iosias filius eius pro eo
亚们葬在乌撒的园内自己的坟墓里。他儿子约西亚接续他作王。