I Peter 5

seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator
pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie
neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo
et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam
similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis
omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis
sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret
cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri
Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit
ipsi imperium in saecula saeculorum amen
per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state
salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus
salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo