Daniel 7

در سال اول سلطنت بلشصر پادشاه بابل، دانیال بر بستر خود خوابی دید که آن را به این شکل نوشت:
anno primo Balthasar regis Babylonis Danihel somnium vidit visio autem capitis eius in cubili suo et somnium scribens brevi sermone conprehendit summatimque perstringens ait
در خواب دریای وسیعی دیدم که در اثر وزش باد از هر طرف متلاطم بود.
videbam in visione mea nocte et ecce quattuor venti caeli pugnabant in mari magno
بعد چهار حیوان عجیب و عظیم از دریا بیرون آمدند که همه با هم فرق داشتند.
et quattuor bestiae grandes ascendebant de mari diversae inter se
اولی شبیه شیر بود، امّا مانند عقاب بال داشت. درحالی‌که به آن نگاه می‌کردم، دیدم که بالهایش کنده شد، سپس بلند شد و مثل انسان روی دو پای خود ایستاد. سپس به این حیوان عقل انسان داده شد.
prima quasi leaena et alas habebat aquilae aspiciebam donec evulsae sunt alae eius et sublata est de terra et super pedes quasi homo stetit et cor eius datum est ei
حیوان دومی همانند خرس بود و روی پاهای خود ایستاده آمادهٔ حمله شد. در بین دندانهایش سه دنده دیدم و صدایی شنیدم که به آن حیوان می‌گفت: «برخیز و تا می‌توانی گوشت بخور!»
et ecce bestia alia similis urso in parte stetit et tres ordines erant in ore eius et in dentibus eius et sic dicebant ei surge comede carnes plurimas
حیوان سومی به شکل پلنگ بود. او بر پشت خود چهار بال همچون بال پرنده داشت و دارای چهار سر بود. به این حیوان اختیار و قدرت فرمانروایی داده شد.
post hoc aspiciebam et ecce alia quasi pardus et alas habebat avis quattuor super se et quattuor capita erant in bestia et potestas data est ei
بعد در خواب حیوان چهارم را دیدم که خیلی ترسناک و قوی بود. این حیوان با دندانهای بزرگ و آهنین، قربانیان خود را می‌درید و می‌خورد، سپس مابقی را در زیر پاهای خود لگدمال می‌کرد. این حیوان با سه حیوان دیگر فرق داشت و دارای ده شاخ بود.
post hoc aspiciebam in visione noctis et ecce bestia quarta terribilis atque mirabilis et fortis nimis dentes ferreos habebat magnos comedens atque comminuens et reliqua pedibus suis conculcans dissimilis autem erat ceteris bestiis quas videram ante eam et habebat cornua decem
درحالی‌که به شاخهایش نگاه می‌کردم، دیدم یک شاخ کوچک از بین شاخها پیدا شد و سه شاخ اول را از بیخ کند. این شاخ کوچک چشمانی مثل چشمان انسان داشت و از دهانش سخنان تکّبرآمیز جاری بود.
considerabam cornua et ecce cornu aliud parvulum ortum est de medio eorum et tria de cornibus primis evulsa sunt a facie eius et ecce oculi quasi oculi hominis erant in cornu isto et os loquens ingentia
آنگاه تختهایی را دیدم که در جاهای خود قرار داده شدند و «موجود ازلی» بر تخت خود جلوس کرد. لباس او همچون برف، سفید و موهای سرش مانند پشمِ خالص بود. از تخت او شعله‌های آتش برمی‌خاست و چرخهای آن، آتش سوزان بود.
aspiciebam donec throni positi sunt et antiquus dierum sedit vestimentum eius quasi nix candidum et capilli capitis eius quasi lana munda thronus eius flammae ignis rotae eius ignis accensus
رودی از آتش در برابر او جاری بود. هزاران نفر او را خدمت می‌کردند و میلیونها نفر در حضور او ایستاده بودند. آنگاه دفترها برای داوری گشوده شدند.
fluvius igneus rapidusque egrediebatur a facie eius milia milium ministrabant ei et decies milies centena milia adsistebant ei iudicium sedit et libri aperti sunt
بعد آن حیوان چهارم را دیدم که کشته شد و جسدش در آتش سوخته گردید، زیرا شاخ کوچک این حیوان هنوز هم سخنان تکبّرآمیز می‌گفت.
aspiciebam propter vocem sermonum grandium quos cornu illud loquebatur et vidi quoniam interfecta esset bestia et perisset corpus eius et traditum esset ad conburendum igni
قدرت سه حیوان دیگر از آنها گرفته شد امّا اجازه داشتند که تا مدّتی به زندگی خود ادامه بدهند.
aliarum quoque bestiarum ablata esset potestas et tempora vitae constituta essent eis usque ad tempus et tempus
در خواب موجودی را دیدم که شبیه انسان بود. او بر ابرهای آسمان آمد و به حضور موجود ازلی رفت.
aspiciebam ergo in visione noctis et ecce cum nubibus caeli quasi filius hominis veniebat et usque ad antiquum dierum pervenit et in conspectu eius obtulerunt eum
به او اختیار و جلال و قدرتِ سلطنت داده شد تا همهٔ اقوام از هر زبان و نژاد او را خدمت نمایند. قدرت او ابدی و سلطنتش بی‌زوال است.
et dedit ei potestatem et honorem et regnum et omnes populi tribus ac linguae ipsi servient potestas eius potestas aeterna quae non auferetur et regnum eius quod non corrumpetur
من دانیال، از دیدن آن رؤیاها گیج و مبهوت شدم.
horruit spiritus meus ego Danihel territus sum in his et visiones capitis mei conturbaverunt me
پس نزد یکی از کسانی‌که پهلوی تخت نشسته بودند، رفتم و تفسیر آن رؤیا را از او پرسیدم. او چنین شرح داد:
accessi ad unum de adsistentibus et veritatem quaerebam ab eo de omnibus his qui dixit mihi interpretationem sermonum et edocuit me
«آن چهار حیوان بزرگ، چهار پادشاه هستند که بر زمین ظهور می‌کنند،
hae bestiae magnae quattuor quattuor regna consurgent de terra
امّا مقدّسین خدای متعال، قدرت سلطنت را تا ابد به دست خواهند گرفت.»
suscipient autem regnum sancti Dei altissimi et obtinebunt regnum usque in saeculum et saeculum saeculorum
بعد دربارهٔ حیوان چهارم که ترسناک و دارای دندانهای آهنین و پنجه‌های برنزی بود و با سه حیوان دیگر فرق داشت و قربانیان خود را می‌درید و می‌خورد و زیر پا لگدمال می‌کرد، از او پرسیدم.
post hoc volui diligenter discere de bestia quarta quia erat dissimilis valde ab omnibus et terribilis nimis dentes et ungues eius ferrei comedebat et comminuebat et reliquias pedibus suis conculcabat
همچنین دربارهٔ آن ده شاخ و شاخ کوچکی که بعداً ظاهر شد و سه تا از آن ده شاخ که از بیخ کنده شدند، سؤال کردم. آن شاخ کوچک همان شاخی بود که چشم داشت و از دهانش سخنان تکّبرآمیز جاری بود و از شاخهای دیگر هولناک‌تر بود.
et de cornibus decem quae habebat in capite et de alio quod ortum fuerat ante quod ceciderant tria cornua de cornu illo quod habebat oculos et os loquens grandia et maius erat ceteris
درحالی‌که نگاه می‌کردم دیدم که آن شاخ با مقدّسین خدا جنگید و بر آنها پیروز شد.
aspiciebam et ecce cornu illud faciebat bellum adversus sanctos et praevalebat eis
آنگاه «موجود ازلی» آمد و داوری را شروع کرده از مقدّسین خدای متعال حمایت نمود و زمانی رسید که قدرت سلطنت را به آنها سپرد.
donec venit antiquus dierum et iudicium dedit sanctis Excelsi et tempus advenit et regnum obtinuerunt sancti
او برای من چنین شرح داد: «حیوان چهارم سلطنت چهارم بر زمین است. این سلطنت با سلطنت‌های دیگر فرق دارد. تمام دنیا را پاره‌پاره نموده، در زیر پاهای خود لگدمال می‌کند.
et sic ait bestia quarta regnum quartum erit in terra quod maius erit omnibus regnis et devorabit universam terram et conculcabit et comminuet eam
ده شاخ او ده پادشاه هستند که از همین سلطنت ظهور می‌کنند. بعد پادشاه دیگری به سلطنت می‌رسد که با سه پادشاه دیگر فرق دارد و آنها را شکست می‌دهد.
porro cornua decem ipsius regni decem reges erunt et alius consurget post eos et ipse potentior erit prioribus et tres reges humiliabit
او برضد خدای متعال سخن می‌گوید، بر مقدّسین ظلم می‌کند و می‌کوشد که تمام قوانین و جشن‌های مذهبی را تغییر بدهد. مقدّسین خدا مدّت سه سال و نیم تحت تسلّط او خواهند بود.
et sermones contra Excelsum loquetur et sanctos Altissimi conteret et putabit quod possit mutare tempora et leges et tradentur in manu eius usque ad tempus et tempora et dimidium temporis
سپس زمان داوری آغاز می‌گردد و سلطنت این پادشاه از او گرفته می‌شود و بکلّی از بین می‌رود.
et iudicium sedebit ut auferatur potentia et conteratur et dispereat usque in finem
آنگاه قدرت و عظمت تمام سلطنت‌ها به مقدّسین خدای متعال سپرده می‌شود. سلطنت خدای متعال ابدی بوده، تمام پادشاهان جهان او را پرستش و از او اطاعت می‌کنند.»
regnum autem et potestas et magnitudo regni quae est subter omne caelum detur populo sanctorum Altissimi cuius regnum regnum sempiternum est et omnes reges servient ei et oboedient
این بود خوابی که دیدم و وقتی بیدار شدم، بسیار پریشان بودم. از ترس رنگ از چهره‌ام پریده بود، ولی از خوابم به کسی چیزی نگفتم.
hucusque finis verbi ego Danihel multum cogitationibus meis conturbabar et facies mea mutata est in me verbum autem in corde meo conservavi