Micah 4

末后的日子,耶和华殿的山必坚立,超乎诸山,高举过于万岭;万民都要流归这山。
et in novissimo dierum erit mons domus Domini praeparatus in vertice montium et sublimis super colles et fluent ad eum populi
必有许多国的民前往,说:来吧,我们登耶和华的山,奔雅各 神的殿。主必将他的道教训我们;我们也要行他的路。因为训诲必出于锡安;耶和华的言语必出于耶路撒冷。
et properabunt gentes multae et dicent venite ascendamus ad montem Domini et ad domum Dei Iacob et docebit nos de viis suis et ibimus in semitis eius quia de Sion egredietur lex et verbum Domini de Hierusalem
他必在多国的民中施行审判,为远方强盛的国断定是非。他们要将刀打成犁头,把枪打成镰刀。这国不举刀攻击那国;他们也不再学习战事。
et iudicabit inter populos multos et corripiet gentes fortes usque in longinquum et concident gladios suos in vomeres et hastas suas in ligones non sumet gens adversus gentem gladium et non discent ultra belligerare
人人都要坐在自己葡萄树下和无花果树下,无人惊吓。这是万军之耶和华亲口说的。
et sedebit vir subtus vineam suam et subtus ficum suam et non erit qui deterreat quia os Domini exercituum locutum est
万民各奉己神的名而行;我们却永永远远奉耶和华─我们 神的名而行。
quia omnes populi ambulabunt unusquisque in nomine dei sui nos autem ambulabimus in nomine Domini Dei nostri in aeternum et ultra
耶和华说:到那日,我必聚集瘸腿的,招聚被赶出的和我所惩治的。
in die illa dicit Dominus congregabo claudicantem et eam quam eieceram colligam et quam adflixeram
我必使瘸腿的为余剩之民,使赶到远方的为强盛之民。耶和华要在锡安山作王治理他们,从今直到永远。
et ponam claudicantem in reliquias et eam quae laboraverat in gentem robustam et regnabit Dominus super eos in monte Sion ex hoc nunc et usque in aeternum
你这羊群的高台、锡安城(原文是女子)的山哪,从前的权柄─就是耶路撒冷民(原文是女子)的国权─必归与你。
et tu turris Gregis nebulosa filiae Sion usque ad te veniet et veniet potestas prima regnum filiae Hierusalem
现在你为何大声哭号呢?疼痛抓住你彷彿产难的妇人,是因你中间没有君王吗?你的谋士灭亡了吗?
nunc quare maerore contraheris numquid rex non est tibi aut consiliarius tuus periit quia conprehendit te dolor sicut parturientem
锡安的民(原文是女子)哪,你要疼痛劬劳,彷彿产难的妇人;因为你必从城里出来,住在田野,到巴比伦去。在那里要蒙解救;在那里耶和华必救赎你脱离仇敌的手。
dole et satage filia Sion quasi parturiens quia nunc egredieris de civitate et habitabis in regione et venies usque ad Babylonem ibi liberaberis ibi redimet te Dominus de manu inimicorum tuorum
现在有许多国的民聚集攻击你,说:愿锡安被玷污!愿我们亲眼见她遭报!
et nunc congregatae sunt super te gentes multae quae dicunt lapidetur et aspiciat in Sion oculus noster
他们却不知道耶和华的意念,也不明白他的筹划。他聚集他们,好像把禾捆聚到禾场一样。
ipsi autem non cognoverunt cogitationes Domini et non intellexerunt consilium eius quia congregavit eos quasi faenum areae
锡安的民(原文是女子)哪,起来踹谷吧!我必使你的角成为铁,使你的蹄成为铜。你必打碎多国的民,将他们的财献与耶和华,将他们的货献与普天下的主。
surge et tritura filia Sion quia cornu tuum ponam ferreum et ungulas tuas ponam aereas et comminues populos multos et interficiam Domino rapinas eorum et fortitudinem eorum Domino universae terrae