Joshua 2

当下,嫩的儿子约书亚从什亭暗暗打发两个人作探子,吩咐说:「你们去窥探那地和耶利哥。」于是二人去了,来到一个妓女名叫喇合的家里,就在那里躺卧。
misit ergo Iosue filius Nun de Setthim duos viros exploratores abscondito et dixit eis ite et considerate terram urbemque Hiericho qui pergentes ingressi sunt domum mulieris meretricis nomine Raab et quieverunt apud eam
有人告诉耶利哥王说:「今夜有以色列人来到这里窥探此地。」
nuntiatumque est regi Hiericho et dictum ecce viri ingressi sunt huc per noctem de filiis Israhel ut explorarent terram
耶利哥王打发人去见喇合说:「那来到你这里、进了你家的人要交出来,因为他们来窥探全地。」
misitque rex Hiericho ad Raab dicens educ viros qui venerunt ad te et ingressi sunt domum tuam exploratores quippe sunt et omnem terram considerare venerunt
女人将二人隐藏,就回答说:「那人果然到我这里来;他们是那里来的我却不知道。
tollensque mulier viros abscondit et ait fateor venerunt ad me sed nesciebam unde essent
天黑、要关城门的时候,他们出去了,往那里去我却不知道。你们快快的去追赶,就必追上。」
cumque porta clauderetur in tenebris et illi pariter exierunt nescio quo abierunt persequimini cito et conprehendetis eos
(先是女人领二人上了房顶,将他们藏在那里所摆的麻秸中。)
ipsa autem fecit ascendere viros in solarium domus suae operuitque eos lini stipula quae ibi erat
那些人就往约旦河的渡口追赶他们去了。追赶他们的人一出去,城门就关了。
hii autem qui missi fuerant secuti sunt eos per viam quae ducit ad vadum Iordanis illisque egressis statim porta clausa est
二人还没有躺卧,女人就上房顶,到他们那里,
necdum obdormierant qui latebant et ecce mulier ascendit ad eos et ait
对他们说:「我知道耶和华已经把这地赐给你们,并且因你们的缘故我们都惊慌了。这地的一切居民在你们面前心都消化了;
novi quod tradiderit Dominus vobis terram etenim inruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terrae
因为我们听见你们出埃及的时候,耶和华怎样在你们前面使红海的水干了,并且你们怎样待约旦河东的两个亚摩利王西宏和噩,将他们尽行毁灭。
audivimus quod siccaverit Dominus aquas maris Rubri ad vestrum introitum quando egressi estis ex Aegypto et quae feceritis duobus Amorreorum regibus qui erant trans Iordanem Seon et Og quos interfecistis
我们一听见这些事,心就消化了。因你们的缘故,并无一人有胆气。耶和华─你们的 神本是上天下地的 神。
et haec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum Dominus enim Deus vester ipse est Deus in caelo sursum et in terra deorsum
现在我既是恩待你们,求你们指著耶和华向我起誓,也要恩待我父家,并给我一个实在的证据,
nunc ergo iurate mihi per Dominum ut quomodo ego feci vobiscum misericordiam ita et vos faciatis cum domo patris mei detisque mihi signum verum
要救活我的父母、弟兄、姊妹,和一切属他们的,拯救我们性命不死。」
et salvetis patrem meum et matrem fratres ac sorores meas et omnia quae eorum sunt et eruatis animas nostras de morte
二人对她说:「你若不洩漏我们这件事,我们情愿替你们死。耶和华将这地赐给我们的时候,我们必以慈爱诚实待你。」
qui responderunt ei anima nostra sit pro vobis in mortem si tamen non prodideris nos cumque tradiderit nobis Dominus terram faciemus in te misericordiam et veritatem
于是女人用绳子将二人从窗户里缒下去;因她的房子是在城墙边上,她也住在城墙上。
dimisit ergo eos per funem de fenestra domus enim eius herebat muro
她对他们说:「你们且往山上去,恐怕追赶的人碰见你们;要在那里隐藏三天,等追赶的人回来,然后才可以走你们的路。」
dixitque ad eos ad montana conscendite ne forte occurrant vobis revertentes ibique latete diebus tribus donec redeant et sic ibitis per viam vestram
二人对她说:「你要这样行。不然,你叫我们所起的誓就与我们无干了。
qui dixerunt ad eam innoxii erimus a iuramento hoc quo adiurasti nos
我们来到这地的时候,你要把这条朱红线绳系在缒我们下去的窗户上,并要使你的父母、弟兄,和你父的全家都聚集在你家中。
si ingredientibus nobis terram signum fuerit funiculus iste coccineus et ligaveris eum in fenestra per quam nos dimisisti et patrem tuum ac matrem fratresque et omnem cognationem tuam congregaveris in domum tuam
凡出了你家门往街上去的,他的罪(原文是血)必归到自己的头上,与我们无干了。凡在你家里的,若有人下手害他,流他血的罪就归到我们的头上。
qui ostium domus tuae egressus fuerit sanguis ipsius erit in caput eius et nos erimus alieni cunctorum autem sanguis qui tecum fuerint in domo redundabit in caput nostrum si eos aliquis tetigerit
你若洩漏我们这件事,你叫我们所起的誓就与我们无干了。」
quod si nos prodere volueris et sermonem istum proferre in medium erimus mundi ab hoc iuramento quo adiurasti nos
女人说:「照你们的话行吧!」于是打发他们去了,又把朱红线绳系在窗户上。
et illa respondit sicut locuti estis ita fiat dimittensque eos ut pergerent adpendit funiculum coccineum in fenestra
二人到山上,在那里住了三天,等著追赶的人回去了。追赶的人一路找他们,却找不著。
illi vero ambulantes pervenerunt ad montana et manserunt ibi tres dies donec reverterentur qui fuerant persecuti quaerentes enim per omnem viam non reppererunt eos
二人就下山回来,过了河,到嫩的儿子约书亚那里,向他述说所遭遇的一切事;
quibus urbem ingressis reversi sunt et descenderunt exploratores de monte et Iordane transmisso venerunt ad Iosue filium Nun narraveruntque ei omnia quae acciderant sibi
又对约书亚说:「耶和华果然将那全地交在我们手中;那地的一切居民在我们面前心都消化了。」
atque dixerunt tradidit Dominus in manus nostras omnem terram hanc et timore prostrati sunt cuncti habitatores eius