Ezekiel 37

耶和华的灵(原文是手)降在我身上。耶和华借他的灵带我出去,将我放在平原中;这平原遍满骸骨。
facta est super me manus Domini et eduxit me in spiritu Domini et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus
他使我从骸骨的四围经过,谁知在平原的骸骨甚多,而且极其枯干。
et circumduxit me per ea in gyro erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer
他对我说:「人子啊,这些骸骨能复活吗?」我说:「主耶和华啊,你是知道的。」
et dixit ad me fili hominis putasne vivent ossa ista et dixi Domine Deus tu nosti
他又对我说:「你向这些骸骨发预言说:枯干的骸骨啊,要听耶和华的话。
et dixit ad me vaticinare de ossibus istis et dices eis ossa arida audite verbum Domini
主耶和华对这些骸骨如此说:『我必使气息进入你们里面,你们就要活了。
haec dicit Dominus Deus ossibus his ecce ego intromittam in vos spiritum et vivetis
我必给你们加上筋,使你们长肉,又将皮遮蔽你们,使气息进入你们里面,你们就要活了;你们便知道我是耶和华。』」
et dabo super vos nervos et succrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis et scietis quia ego Dominus
于是,我遵命说预言。正说预言的时候,不料,有响声,有地震;骨与骨互相联络。
et prophetavi sicut praeceperat mihi factus est autem sonitus prophetante me et ecce commotio et accesserunt ossa ad ossa unumquodque ad iuncturam suam
我观看,见骸骨上有筋,也长了肉,又有皮遮蔽其上,只是还没有气息。
et vidi et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt et extenta est in eis cutis desuper et spiritum non habebant
主对我说:「人子啊,你要发预言,向风发预言,说主耶和华如此说:气息啊,要从四方(原文是风)而来,吹在这些被杀的人身上,使他们活了。」
et dixit ad me vaticinare ad spiritum vaticinare fili hominis et dices ad spiritum haec dicit Dominus Deus a quattuor ventis veni spiritus et insufla super interfectos istos et revivescant
于是我遵命说预言,气息就进入骸骨,骸骨便活了,并且站起来,成为极大的军队。
et prophetavi sicut praeceperat mihi et ingressus est in ea spiritus et vixerunt steteruntque super pedes suos exercitus grandis nimis valde
主对我说:「人子啊,这些骸骨就是以色列全家。他们说:『我们的骨头枯干了,我们的指望失去了,我们灭绝净尽了。』
et dixit ad me fili hominis ossa haec universa domus Israhel est ipsi dicunt aruerunt ossa nostra et periit spes nostra et abscisi sumus
所以你要发预言对他们说,主耶和华如此说:『我的民哪,我必开你们的坟墓,使你们从坟墓中出来,领你们进入以色列地。
propterea vaticinare et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego aperiam tumulos vestros et educam vos de sepulchris vestris populus meus et inducam vos in terram Israhel
我的民哪,我开你们的坟墓,使你们从坟墓中出来,你们就知道我是耶和华。
et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus
我必将我的灵放在你们里面,你们就要活了。我将你们安置在本地,你们就知道我─耶和华如此说,也如此成就了。这是耶和华说的。』」
et dedero spiritum meum in vobis et vixeritis et requiescere vos faciam super humum vestram et scietis quia ego Dominus locutus sum et feci ait Dominus Deus
耶和华的话又临到我说:
et factus est sermo Domini ad me dicens
「人子啊,你要取一根木杖,在其上写『为犹大和他的同伴以色列人』;又取一根木杖,在其上写『为约瑟,就是为以法莲,又为他的同伴以色列全家』。
et tu fili hominis sume tibi lignum unum et scribe super illud Iudae et filiorum Israhel sociis eius et tolle lignum alterum et scribe super eum Ioseph lignum Ephraim et cunctae domui Israhel sociorumque eius
你要使这两根木杖接连为一,在你手中成为一根。
et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum et erunt in unionem in manu tua
你本国的子民问你说:『这是什么意思?你不指示我们么?』
cum autem dixerint ad te filii populi tui loquentes nonne indicas nobis quid in his tibi velis
你就对他们说:主耶和华如此说:『我要将约瑟和他同伴以色列支派的杖,就是那在以法莲手中的,与犹大的杖一同接连为一,在我手中成为一根。』
loqueris ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam lignum Ioseph quod est in manu Ephraim et tribus Israhel quae iunctae sunt ei et dabo eas pariter cum ligno Iuda et faciam eas in lignum unum et erunt unum in manu eius
你所写的那两根杖要在他们眼前拿在手中,
erunt autem ligna super quae scripseris in manu tua in oculis eorum
要对他们说,主耶和华如此说:我要将以色列人从他们所到的各国收取,又从四围聚集他们,引导他们归回本地。
et dices ad eos haec dicit Dominus Deus ecce ego adsumam filios Israhel de medio nationum ad quas abierunt et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam
我要使他们在那地,在以色列山上成为一国,有一王作他们众民的王。他们不再为二国,决不再分为二国;
et faciam eos gentem unam in terra in montibus Israhel et rex unus erit omnibus imperans et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna
也不再因偶像和可憎的物,并一切的罪过玷污自己。我却要救他们出离一切的住处,就是他们犯罪的地方;我要洁净他们,如此,他们要作我的子民,我要作他们的 神。
neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctis iniquitatibus suis et salvos eos faciam de universis sedibus suis in quibus peccaverunt et mundabo eos et erunt mihi populus et ego ero eis Deus
「我的仆人大卫必作他们的王;众民必归一个牧人。他们必顺从我的典章,谨守遵行我的律例。
et servus meus David rex super eos et pastor unus erit omnium eorum in iudiciis meis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea
他们必住在我赐给我仆人雅各的地上,就是你们列祖所住之地。他们和他们的子孙,并子孙的子孙,都永远住在那里。我的仆人大卫必作他们的王,直到永远。
et habitabunt super terram quam dedi servo meo Iacob in qua habitaverunt patres vestri et habitabunt super eam ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque in sempiternum et David servus meus princeps eorum in perpetuum
并且我要与他们立平安的约,作为永约。我也要将他们安置在本地,使他们的人数增多,又在他们中间设立我的圣所,直到永远。
et percutiam illis foedus pacis pactum sempiternum erit eis et fundabo eos et multiplicabo et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum
我的居所必在他们中间;我要作他们的 神,他们要作我的子民。
et erit tabernaculum meum in eis et ero eis Deus et ipsi erunt mihi populus
我的圣所在以色列人中间直到永远,外邦人就必知道我是叫以色列成为圣的耶和华。」
et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israhel cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum