Ezekiel 31

十一年三月初一日,耶和华的话临到我说:
et factum est in undecimo anno tertio una mensis factum est verbum Domini ad me dicens
「人子啊,你要向埃及王法老和他的众人说:在威势上谁能与你相比呢?
fili hominis dic Pharaoni regi Aegypti et populo eius cui similis factus es in magnitudine tua
亚述王曾如黎巴嫩中的香柏树,枝条荣美,影密如林,极其高大,树尖插入云中。
ecce Assur quasi cedrus in Libano pulcher ramis et frondibus nemorosus excelsusque altitudine et inter condensas frondes elevatum est cacumen eius
众水使它生长;深水使它长大。所栽之地有江河围流,汊出的水道延到田野诸树。
aquae nutrierunt illum abyssus exaltavit eum flumina eius manabant in circuitu radicum eius et rivos suos emisit ad universa ligna regionis
所以他高大超过田野诸树;发旺的时候,枝子繁多,因得大水之力枝条长长。
propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna regionis et multiplicata sunt arbusta eius et elevati sunt rami eius prae aquis multis
空中的飞鸟都在枝子上搭窝;田野的走兽都在枝条下生子;所有大国的人民都在它荫下居住。
cumque extendisset umbram suam in ramis eius fecerunt nidos omnia volatilia caeli et sub frondibus eius genuerunt omnes bestiae saltuum et sub umbraculo illius habitabat coetus gentium plurimarum
树大条长,成为荣美,因为根在众水之旁。
eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum erat enim radix illius iuxta aquas multas
 神园中的香柏树不能遮蔽它;松树不及它的枝子;枫树不及它的枝条; 神园中的树都没有它荣美。
cedri non fuerunt altiores illo in paradiso Dei abietes non adaequaverunt summitatem eius et platani non fuerunt aequae frondibus illius omne lignum paradisi Dei non est adsimilatum illi et pulchritudini eius
我使它的枝条蕃多,成为荣美,以致 神伊甸园中的树都嫉妒它。」
quoniam speciosum feci eum et multis condensisque frondibus et aemulata sunt eum omnia ligna voluptatis quae erant in paradiso Dei
所以主耶和华如此说:「因它高大,树尖插入云中,心骄气傲,
propterea haec dicit Dominus Deus pro eo quod sublimatus est in altitudine et dedit summitatem suam virentem atque condensam et elevatum est cor eius in altitudine sua
我就必将他交给列国中大有威势的人;他必定办他。我因他的罪恶,已经驱逐他。
tradidi eum in manu fortissimi gentium faciens faciet ei iuxta impietatem eius eieci eum
外邦人,就是列邦中强暴的,将它砍断弃掉。它的枝条落在山间和一切谷中,它的枝子折断,落在地的一切河旁。地上的众民已经走去,离开它的荫下。
et succident illum alieni et crudelissimi nationum et proicient eum super montes et in cunctis convallibus corruent rami eius et confringentur arbusta eius in universis rupibus terrae et recedent de umbraculo eius omnes populi terrae et relinquent eum
空中的飞鸟都要宿在这败落的树上,田野的走兽都要卧在它的枝条下,
in ruina eius habitaverunt omnia volatilia caeli et in ramis eius fuerunt universae bestiae regionis
好使水旁的诸树不因高大而自尊,也不将树尖插入云中,并且那些得水滋润、有势力的,也不得高大自立。因为它们在世人中,和下坑的人都被交与死亡,到阴府去了。」
quam ob rem non elevabuntur in altitudine sua omnia ligna aquarum neque ponent sublimitatem suam inter nemorosa atque frondosa nec stabunt in sublimitate eorum omnia quae inrigantur aquis quia omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum
主耶和华如此说:「它下阴间的那日,我便使人悲哀。我为它遮盖深渊,使江河凝结,大水停流;我也使黎巴嫩为它悽惨,田野的诸树都因它发昏。
haec dicit Dominus Deus in die quando descendit ad inferos indixi luctum operui eum abysso et prohibui flumina eius et coercui aquas multas contristatus est super eum Libanus et omnia ligna agri concussa sunt
我将它扔到阴间,与下坑的人一同下去。那时,列国听见它坠落的响声就都震动,并且伊甸的一切树─就是黎巴嫩得水滋润、最佳最美的树─都在阴府受了安慰。
a sonitu ruinae eius commovi gentes cum deducerem eum ad infernum cum his qui descendebant in lacum et consolata sunt in terra infima omnia ligna voluptatis egregia atque praeclara in Libano universa quae inrigabantur aquis
它们也与它同下阴间,到被杀的人那里。它们曾作它的膀臂,在列国中它的荫下居住。
nam et ipsi cum ea descendent ad infernum ad interfectos gladio et brachium uniuscuiusque sedebit sub umbraculo eius in medio nationum
在这样荣耀威势上,在伊甸园诸树中,谁能与你相比呢?然而你要与伊甸的诸树一同下到阴府,在未受割礼的人中,与被杀的人一同躺卧。法老和他的群众乃是如此。这是主耶和华说的。」
cui adsimilatus es o inclite atque sublimis inter ligna voluptatis ecce deductus es cum lignis voluptatis ad terram ultimam in medio incircumcisorum dormies cum his qui interfecti sunt gladio ipse est Pharao et omnis multitudo eius dicit Dominus Deus