Deuteronomy 30

「我所陈明在你面前的这一切咒诅都临到你身上;你在耶和华─你 神追赶你到的万国中必心里追念祝福的话;
cum ergo venerint super te omnes sermones isti benedictio sive maledictio quam proposui in conspectu tuo et ductus paenitudine cordis tui in universis gentibus in quas disperserit te Dominus Deus tuus
你和你的子孙若尽心尽性归向耶和华─你的 神,照著我今日一切所吩咐的听从他的话;
reversus fueris ad eum et oboedieris eius imperiis sicut ego hodie praecipio tibi cum filiis tuis in toto corde tuo et in tota anima tua
那时,耶和华─你的 神必怜恤你,救回你这被掳的子民;耶和华─你的 神要回转过来,从分散你到的万民中将你招聚回来。
reducet Dominus Deus tuus captivitatem tuam ac miserebitur tui et rursum congregabit te de cunctis populis in quos te ante dispersit
你被赶散的人,就是在天涯的,耶和华─你的 神也必从那里将你招聚回来。
si ad cardines caeli fueris dissipatus inde te retrahet Dominus Deus tuus
耶和华─你的 神必领你进入你列祖所得的地,使你可以得著;又必善待你,使你的人数比你列祖众多。
et adsumet atque introducet in terram quam possederunt patres tui et obtinebis eam et benedicens tibi maioris numeri esse te faciet quam fuerunt patres tui
耶和华─你 神必将你心里和你后裔心里的污秽除掉,好叫你尽心尽性爱耶和华─你的 神,使你可以存活。
circumcidet Dominus Deus tuus cor tuum et cor seminis tui ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua et possis vivere
耶和华─你的 神必将这一切咒诅加在你仇敌和恨恶你、逼迫你的人身上。
omnes autem maledictiones has convertet super inimicos tuos et eos qui oderunt te et persequuntur
你必归回,听从耶和华的话,遵行他的一切诫命,就是我今日所吩咐你的。
tu autem reverteris et audies vocem Domini Dei tui faciesque universa mandata quae ego praecipio tibi hodie
你若听从耶和华─你 神的话,谨守这律法书上所写的诫命律例,又尽心尽性归向耶和华─你的 神,他必使你手里所办的一切事,并你身所生的,牲畜所下的,地土所产的,都绰绰有余;因为耶和华必再喜悦你,降福与你,像从前喜悦你列祖一样。
et abundare te faciet Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum in subole uteri tui et in fructu iumentorum tuorum in ubertate terrae tuae et in rerum omnium largitate revertetur enim Dominus ut gaudeat super te in omnibus bonis sicut gavisus est in patribus tuis
并入上一节
si tamen audieris vocem Domini Dei tui et custodieris praecepta eius et caerimonias quae in hac lege conscriptae sunt et revertaris ad Dominum Deum tuum in toto corde tuo et in tota anima tua
「我今日所吩咐你的诫命不是你难行的,也不是离你远的;
mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie non supra te est neque procul positum
不是在天上,使你说:『谁替我们上天取下来,使我们听见可以遵行呢?』
nec in caelo situm ut possis dicere quis nostrum ad caelum valet conscendere ut deferat illud ad nos et audiamus atque opere conpleamus
也不是在海外,使你说:『谁替我们过海取了来,使我们听见可以遵行呢?』
neque trans mare positum ut causeris et dicas quis e nobis transfretare poterit mare et illud ad nos usque deferre ut possimus audire et facere quod praeceptum est
这话却离你甚近,就在你口中,在你心里,使你可以遵行。
sed iuxta te est sermo valde in ore tuo et in corde tuo ut facias illum
「看哪,我今日将生与福,死与祸,陈明在你面前。
considera quod hodie proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum et e contrario mortem et malum
吩咐你爱耶和华─你的 神,遵行他的道,谨守他的诫命、律例、典章,使你可以存活,人数增多,耶和华─你 神就必在你所要进去得为业的地上赐福与你。
ut diligas Dominum Deum tuum et ambules in viis eius et custodias mandata illius et caerimonias atque iudicia et vivas ac multiplicet te benedicatque tibi in terra ad quam ingredieris possidendam
倘若你心里偏离,不肯听从,却被勾引去敬拜事奉别神,
sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis
我今日明明告诉你们,你们必要灭亡;在你过约旦河、进去得为业的地上,你的日子必不长久。
praedico tibi hodie quod pereas et parvo tempore moreris in terra ad quam Iordane transmisso ingredieris possidendam
我今日呼天唤地向你作见证;我将生死祸福陈明在你面前,所以你要拣选生命,使你和你的后裔都得存活;
testes invoco hodie caelum et terram quod proposuerim vobis vitam et mortem bonum et malum benedictionem et maledictionem elige ergo vitam ut et tu vivas et semen tuum
且爱耶和华─你的 神,听从他的话,专靠他;因为他是你的生命,你的日子长久也在乎他。这样,你就可以在耶和华向你列祖亚伯拉罕、以撒、雅各起誓应许所赐的地上居住。」
et diligas Dominum Deum tuum atque oboedias voci eius et illi adhereas ipse est enim vita tua et longitudo dierum tuorum ut habites in terra pro qua iuravit Dominus patribus tuis Abraham Isaac et Iacob ut daret eam illis