Deuteronomy 17

「凡有残疾,或有什么恶病的牛羊,你都不可献给耶和华─你的 神,因为这是耶和华─你 神所憎恶的。
non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui
「在你们中间,在耶和华─你 神所赐你的诸城中,无论那座城里,若有人,或男或女,行耶和华─你 神眼中看为恶的事,违背了他的约,
cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius
去事奉敬拜别神,或拜日头,或拜月亮,或拜天象,是主不曾吩咐的;
ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam caeli quae non praecepi
有人告诉你,你也听见了,就要细细地探听,果然是真,准有这可憎恶的事行在以色列中,
et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israhel
你就要将行这恶事的男人或女人拉到城门外,用石头将他打死。
educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuae et lapidibus obruentur
要凭两三个人的口作见证将那当死的人治死;不可凭一个人的口作见证将他治死。
in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium
见证人要先下手,然后众民也下手将他治死。这样,就把那恶从你们中间除掉。
manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui
「你城中若起了争讼的事,或因流血,或因争竞,或因殴打,是你难断的案件,你就当起来,往耶和华─你 神所选择的地方
si difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et iudicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
去见祭司利未人,并当时的审判官,求问他们,他们必将判语指示你。
veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem qui fuerit illo tempore quaeresque ab eis qui indicabunt tibi iudicii veritatem
他们在耶和华所选择的地方指示你的判语,你必照著他们所指教你的一切话谨守遵行。
et facies quodcumque dixerint qui praesunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te
要按他们所指教你的律法,照他们所断定的去行;他们所指示你的判语,你不可偏离左右。
iuxta legem eius sequeris sententiam eorum nec declinabis ad dextram vel ad sinistram
若有人擅敢不听从那侍立在耶和华─你 神面前的祭司,或不听从审判官,那人就必治死;这样,便将那恶从以色列中除掉。
qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto iudicis morietur homo ille et auferes malum de Israhel
众百姓都要听见害怕,不再擅敢行事。」
cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps intumescat superbia
「到了耶和华─你 神所赐你的地,得了那地居住的时候,若说:『我要立王治理我,像四围的国一样。』
cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes
你总要立耶和华─你 神所拣选的人为王。必从你弟兄中立一人;不可立你弟兄以外的人为王。
eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus
只是王不可为自己加添马匹,也不可使百姓回埃及去,为要加添他的马匹,因耶和华曾吩咐你们说:『不可再回那条路去。』
cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum equitatus numero sublevatus praesertim cum Dominus praeceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini
他也不可为自己多立妃嫔,恐怕他的心偏邪;也不可为自己多积金银。
non habebit uxores plurimas quae inliciant animum eius neque argenti et auri inmensa pondera
他登了国位,就要将祭司利未人面前的这律法书,为自己抄录一本,
postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis huius in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticae tribus
存在他那里,要平生诵读,好学习敬畏耶和华─他的 神,谨守遵行这律法书上的一切言语和这些律例,
et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et caerimonias eius quae lege praecepta sunt
免得他向弟兄心高气傲,偏左偏右,离了这诫命。这样,他和他的子孙便可在以色列中,在国位上年长日久。」
nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii eius super Israhel