II Samuel 3

扫罗家和大卫家争战许久。大卫家日见强盛;扫罗家日见衰弱。
facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidie
大卫在希伯崙得了几个儿子:长子暗嫩是耶斯列人亚希暖所生的;
nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus eius Amnon de Ahinoem Iezrahelitide
次子基利押(在历代上三章一节作但以利)是作过迦密人拿八的妻亚比该所生的;三子押沙龙是基述王达买的女儿玛迦所生的;
et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis Gessur
四子亚多尼雅是哈及所生的;五子示法提雅是亚比她所生的;
quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius Abital
六子以特念是大卫的妻以格拉所生的。大卫这六个儿子都是在希伯崙生的。
sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in Hebron
扫罗家和大卫家争战的时候,押尼珥在扫罗家大有权势。
cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum Saul
扫罗有一妃嫔,名叫利斯巴,是爱亚的女儿。一日,伊施波设对押尼珥说:「你为什么与我父的妃嫔同房呢?」
fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad Abner
押尼珥因伊施波设的话就甚发怒,说:「我岂是犹大的狗头呢?我恩待你父扫罗的家和他的弟兄、朋友,不将你交在大卫手里,今日你竟为这妇人责备我吗?
quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodie
我若不照著耶和华起誓应许大卫的话行,废去扫罗的位,建立大卫的位,使他治理以色列和犹大,从但直到别是巴,愿 神重重地降罚与我!」
haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eo
并入上一节
ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israhel et super Iudam a Dan usque Bersabee
伊施波设惧怕押尼珥,不敢回答一句。
et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illum
押尼珥打发人去见大卫,替他说:「这国归谁呢?」又说:「你与我立约,我必帮助你,使以色列人都归服你。」
misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum Israhel
大卫说:「好!我与你立约。但有一件,你来见我面的时候,若不将扫罗的女儿米甲带来,必不得见我的面。」
qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis me
大卫就打发人去见扫罗的儿子伊施波设,说:「你要将我的妻米甲归还我;她是我从前用一百非利士人的阳皮所聘定的。」
misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis Philisthim
伊施波设就打发人去,将米甲从拉亿的儿子、她丈夫帕铁那里接回来。
misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio Lais
米甲的丈夫跟著她,一面走一面哭,直跟到巴户琳。押尼珥说:「你回去吧!」帕铁就回去了。
sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus est
押尼珥对以色列长老说:「从前你们愿意大卫作王治理你们,
sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vos
现在你们可以照心愿而行。因为耶和华曾论到大卫说:『我必借我仆人大卫的手,救我民以色列脱离非利士人和众仇敌的手。』」
nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum eius
押尼珥也用这话说给便雅悯人听,又到希伯崙,将以色列人和便雅悯全家一切所喜悦的事说给大卫听。
locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo Beniamin
押尼珥带著二十个人来到希伯崙见大卫,大卫就为押尼珥和他带来的人设摆筵席。
venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo convivium
押尼珥对大卫说:「我要起身去招聚以色列众人来见我主我王,与你立约,你就可以照著心愿作王。」于是大卫送押尼珥去,押尼珥就平平安安地去了。
et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in pace
约押和大卫的仆人攻击敌军,带回许多的掠物。那时押尼珥不在希伯崙大卫那里,因大卫已经送他去,他也平平安安地去了。
statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in pace
约押和跟随他的全军到了,就有人告诉约押说:「尼珥的儿子押尼珥来见王,王送他去,他也平平安安地去了。」
et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in pace
约押去见王说:「你这是做什么呢?押尼珥来见你,你为何送他去,他就踪影不见了呢?
et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessit
你当晓得,尼珥的儿子押尼珥来是要诓哄你,要知道你的出入和你一切所行的事。」
ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agis
约押从大卫那里出来,就打发人去追赶押尼珥,在西拉井追上他,将他带回来,大卫却不知道。
egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante David
押尼珥回到希伯崙,约押领他到城门的甕洞,假作要与他说机密话,就在那里刺透他的肚腹,他便死了。这是报杀他兄弟亚撒黑的仇。
cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius
大卫听见了,就说:「流尼珥的儿子押尼珥的血,这罪在耶和华面前必永不归我和我的国。
quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii Ner
愿流他血的罪归到约押头上和他父的全家;又愿约押家不断有患漏症的,长大痲疯的,架柺而行的,被刀杀死的,缺乏饮食的。」
et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens pane
约押和他兄弟亚比筛杀了押尼珥,是因押尼珥在基遍争战的时候杀了他们的兄弟亚撒黑。
igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelio
大卫吩咐约押和跟随他的众人说:「你们当撕裂衣服,腰束麻布,在押尼珥棺前哀哭。」大卫王也跟在棺后。
dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum
他们将押尼珥葬在希伯崙。王在押尼珥的墓旁放声而哭,众民也都哭了。
cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populus
王为押尼珥举哀,说:押尼珥何竟像愚顽人死呢?
plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est Abner
你手未曾捆绑,脚未曾锁住。你死,如人死在罪孽之辈手下一样。于是众民又为押尼珥哀哭。
manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eum
日头未落的时候,众民来劝大卫吃饭,但大卫起誓说:「我若在日头未落以前吃饭,或吃别物,愿 神重重地降罚与我!」
cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquam
众民知道了就都喜悦。凡王所行的,众民无不喜悦。
omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populi
那日,以色列众民才知道杀尼珥的儿子押尼珥并非出于王意。
et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius Ner
王对臣仆说:「你们岂不知今日以色列人中死了一个作元帅的大丈夫吗?
dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israhel
我虽然受膏为王,今日还是软弱;这洗鲁雅的两个儿子比我刚强。愿耶和华照著恶人所行的恶报应他。」
ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suam